monumenta.ch > Plinius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 11
{IV} Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publicam habent, consilia privatim quoque, at duces gregatim et, quod maxime mirum site, mores habent praeter cetera, cum sint neque mansueti generis neque feri.